miércoles, 12 de enero de 2011

DE COETU DIEI XIV MENSE IANUARIO

ALIQUID NOVUM
Ulteriore sessione perreximus lectionem Holbergii, in quem hac annumerata iam quattuor incubuimus sessiones. Quapropter propositum est nobis alio tendere, ne, etsi amoenissimos eius locos habemus, taedium in nos irrepat. Qua cum ita sint, Alvarus obtulit se ad me per cursum electronicum locos legendos misurum, ut eos multiplicem. Etiam aliquid afferam, nam Alvarus praemonuit, textum suum brevem esse.
Ceterum noster Salvator Conchensis, iam familiaris, etiam sessionibus interfuit, quod volup fuit nobis. Etiam primum accidit, quod idem sodales in cena maneret, qui in coetu adfuerant. Ad nos etiam regressus est noster Michael, qui diebus praeteritis abfuerat, nam, ut boni filii pietatem decet, officia in parentes praestabat, qui e Germania Matritum eum visitatum fuerant.
Alvarus mihi mentem misit de proponendo syllabarum certamine, de quo modo locutus erat cum nostro Roderico, huius provinciae Latinitatis et addictissimus atque doctissimus. haec in sessionem differenda puto, quoniam neque ipse decernere mea sponte neque diu lucubrare die profesto nuntium longissimum exarando velim.
RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE XIV MENSE IANUARIO ( die VENERIS hora SEXTA )

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote

No hay comentarios: